GABRIEL HEVENESI

SCINTILLAE IGNATIANAE SEU APOPHTEGMATA SACRA

Google books:
[1705] [1714]
[1729 - Národní knihovna ČR] [1729 - Národní knihovna ČR] [Academia Gandavensis, Antverp]





I JANUARII.

Omnia ad majorem Dei gloriam!

Hæc, et his æquivalentia verba trecentis septuaginta sex vicibus repetit in suis constitutionibus S. P. Ignatius.
Suar. to. 4. de Relig. lib. 8. c. 6. n. 1.

Novi anni, et totius vitæ felicitas in eo consistit, ut omnia temporis, et actionum nostrarum momenta ad Dei solius gloriam dirigantur. Hoc Deus jure supremi Dominii exigit; hoc nos essentiali servitutis titulo debemus.

Qui suam, non Dei, gloriam quærit, fur est et latro: nam soli Deo gloria, nobis autem confusio debetur, et opprobrium. Illa debiti nostri et calcar est, et tessera.

Nemo sibi pejùs consulit, eo, qui suam Divinæ gloriæ anteponit; hic enim temporalem simul perdit, et æternam: semper miser; hìc, quia verâ; illic, quia omni destituitur.

Quod ipsi, sed nimiùm serò, fatebuntur; Totâ nocte laborantes, nihil cepimus. Nihilum hoc est humana gloria, ut flos fœni caput attollit, et brevi conculcabitur; ut fumus exaltatur, et perit. Si gloriam æstimas, veram quære.


II JANUARII.

Hæc prima sit agendorum regula: sic Deo fide, quasi rerum successus omnis à te, nihil à Deo penderet: ita tamen iis operam omnem admove, quasi tu nihil, Deus omnia solus sit facturus.
S. Ignat. ap. Nolarci.

Infirma spes imbecilli stat pede, quæ manibus destituitur. Qui te, cùm necdum esses, creavit sine te, nunc nec salvabit, nec juvabit te, sine te.

Præbe tu scintillam, Deus animabit incendium. Jace sementem, ílle dabit incrementum. Sic è voto crescent omnia, secus omnia sterilescent.

Tu nihil potes, licèt velis, sine Deo. Ille nihil vult, estò possit, sine te. Fœderatus Deo poteris omnia.

Gratia Dei, quæ tanta in aliis potuit, in te uno non amittet vires, modò tu in eum fiduciam non amittas. Ubi sunt spes tuæ?


III JANUARII.

Oleum perdit et operam, qui aliorum mores emendaturus non incipit à se ipso.
S. Ignat. apud Barto. 1.4.§.36.

Præpostera planères! alios volumus bonos, cùm ipsi non simus; ex ore nostro condemnandi, cùm bona præcipimus, et mala agimus.

Nulla lex satis est efficax, nisi viva, quam legislator gestu promulgat. Efficacior quippe vox est operis, quàm oris. Illa tot fœderatos habet ad persuadendum oratores, quot actiones; Hæc sola cùm sit, authoritate destituitur.

Quis ibi fructus, dum ædificamus simul, et destruimus? Illud verbo, istud opere. Qui malè affectis vult mederi, non subsit affectibus. Priùs est sibi cavisse, quàm aliis.

Miseri mortales! domi talpæ, foris linces. Non videmus, quid à tergo sit manticæ. Sensum omnem amisimus, non sentimus trabem in oculo, dum in alieno festucam scrupulosè scrutamur. Medice, cura te ipsum.


IV JANUARII.

Non mutat mores cœli mutatio; nisi se in se perfectus deserat, vix erat alibi, quàm isthic melior.
S. Ignat. apud Bart.1.4.§.36.

Nullum vidi, qui melior ex peregrinatione redierit. Multùm illa curiositatis, parùm habet utilitatis.

Qui malè agit, nullam agit bonam fugam; ubi tutum se crediderit, erit in se, quod timeat.

Corporis morbos perquam rarò, animi nunquam, emendat clima. Intra te si malum est, hoc fuge, vel in exilium mitte; tuum, et non loci, vitium est, quod fatigat. Non hujus sed tui, mutatione curari debet.

Illud appetendum esset iter, quò vel dæmon sequi, vel passio tua venire non posset; quod frustra alibi quæres, nisi à vitio ad virtutem iveris. Hæc una est malo tuo medicina.

Locus nullum fecit sanctum. Non Jerosolymis fuisse, verùm Jerosolymis bene vixisse, laudabile est. Certum instabilis, fuique victoriam fugientis animi signum est; de loco ad locum petere mutationem.


V JANUARII.

Juvenum virtuti periculosa negotia perperam creduntur.
S. Ignat. apud Bart. lib. 4.§.37.

Novitia virtus instar florum est in arboribus, qui ad primos veris calores se celeres protrudunt, sed fluxi adeò, ut penè contactu, vel etiam solo rigidioris auræ afflatu, exarescant.

Tenerî humeri sub gravi pondere facilè fatiscunt, et turpi ruinâ produnt inconsultos conatus. Vigor sanguinis audaces facit, sed audacia, nisi rationis frœno contineatur, abit in temeritatem.

Præcox fervor vires atterit, unde fit, ut asinus lassus tandem quærat diverticula, qui, si adfuisset moderatio, diu bonas operas præstitisset, sic prima spes perit in herba.

Inconstantia, et mutabilitas cognatum est homini malum, sed juventuti proprium. Si quid hæc amat, desiderat vehementer, sed non diu.

Festina lentè: rara est celeritatis una, et constantiæ prærogativa. Errat facilè, qui nimiùm properat. Procul iturus, ita principiò passum temperet, ut durare possit.


VI JANUARII.

Rarum aliquod et eximium facinus sexcentis vulgaribus longissimè antecellit.
S. Ignat. apud Bart. 1.4.§.17.

Ut res obviæ, quæ ad manum sunt, et facilè passim occurrunt, nec sui desiderium, ut obtineantur, nec obtentæ solatium, creant: ita opera vulgaria numerum, non pretium, faciunt.

In arduo virtus coronam constituit. Eò frustra segnis aspirat, quò nullus eluctabitur, nisi, quem insignis rei gerendæ difficultas manuduxerit. Aude aliquid. Nihil invium est animo forti.

Ponderat Deus, non numerat opera, rem, non censum, attendit. Vide, quid ei offeras? et memento: tuo, ut supremo rerum omnium, Domino, rara, exquisita, et planè insignia esse debere, quæ offerri mereantur.

Nec utilitatem aut paupertatem tuam causâre: locuples est Dei gratia, cujus auxilio mira potes, modò adsit conatus, et fervor non deficiat.


VII JANUARII.

Unusquisque persuasum habeat: tantùm se in spiritualibus profecturum, quantum ab amore sui, et commodi propra affectione sese subtraxerit.
S. Ignat. apud Bart. 1.4.§.22.

Nemo potest duobus Dominis servire, unum ex iis odio habebit, et alterum diliget. Cor divisum esse non potest. Partem Deus non accipit, si eam terrena gravent, et inficiant.

Hæc unica torporis nostri causa est, quòd ita diligamus Deum, ut nosmetipsos non omnino aspernemur, hoc est: partem in utramque claudicamus, et ideo tam lento, tamque incerto pede ad æternorum amorem assurgimus.

Ut ovum à sole non attrahitur in sublime, nisi vacuum; nec lignum flammam concipit, quàm diu est madidum; ita quò minus anima corporalibus adhæret, eò rationis, divinorùmque capacior, et magis sua, est.

Irrationalis, brutusque appetitus quamdiu penitus extinctus non est, semper adversus rationem, et sanctiores affectus insurgit, et nativo pondere ad ima retrahit. Resolutione opus est, ut ex toto in spiritualem convertatur.


VIII JANUARII.

Non potest fieri quid dignum Deo, quin vel mundus tumultuetur, vel infernus turbas cieat.
S. Ignat. apud Nolar.

Semper infestæ luci sunt tenebræ, nec bonos inter et malos firma coalescit amicitia. Ut vermis fructus magis maturos, ita malitia eos plerumque arrodit acerbiùs, qui meliores.

Certum bonitatis indicium est, malis displicuisse; vituperium foret à talibus amari, et commendari. Nihil pensi habe, si de te ii loquantur malè, qui nihil faciunt bene.

Nec censeri debet malum, unde meliores fimus. Cos ista virtutis est. Non parùm juvant mali probos, dum persequuntur; augent patientiam , merita cumulant.

Quid times? nec mundus, nec infernus totus quidquam in te possunt! ubi plura sunt obstacula, ibi abundantior est Dei gratia. Tu contrà audentior ito. Victoriæ occasionem arripe, Triumphi materia est. Hic fortitudo tua campum nacta est, quæ sine hoste ingloria latuisset.


IX JANUARII.

Multò ardentiùs insistendum homini interiori domando, quàm corpori, et frangendis animi motibus, quàm ossibus.
S. Ignat. apud Bart. 1.4.§.12.

Ineruditum vulgus, quod ultra corticem nihil videt, nec medullam attendit, ab externo, qui sub oculos cadit, rigore metitur sanctitatem: quasi verò sub fune, sub tegete arrogans mens latere non possit. Quid juvat abstinere à carnibus, et famam alienam arrodere?

Quod Deo placet, internum est: externa, nisi vim ab interno accipiant, Deum non movent. Illa plus arrogantia habent, ista plus meriti. Cædes boum, vel corporis laniena, quid meretur? si passio vivat.

Satis corpori provides, si animo bene sit consultum. Non ex corpore bono bonus animus, sed ex bono animo bonum corpus redditur. Plurimum in corpus animus potest.


X JANUARII.



XI JANUARII.



XII JANUARII.



XIII JANUARII.



XIV JANUARII.



XV JANUARII.



XVI JANUARII.



XVII JANUARII.



XVIII JANUARII.



XIX JANUARII.



XX JANUARII.



XXI JANUARII.



XXII JANUARII.



XXIII JANUARII.



XXIV JANUARII.



XXV JANUARII.



XXVI JANUARII.



XXVII JANUARII.



XXVIII JANUARII.



XXIX JANUARII.



XXX JANUARII.



XXXI JANUARII.



I FEBRUARII.



II FEBRUARII.



III FEBRUARII.



IV FEBRUARII.



V FEBRUARII.



VI FEBRUARII.



VII FEBRUARII.



VIII FEBRUARII.



IX FEBRUARII.



X FEBRUARII.



XI FEBRUARII.



XII FEBRUARII.



XIII FEBRUARII.



XIV FEBRUARII.



XV FEBRUARII.

Possidenii Deum, etiamsi nihil habeat, nihil deest.
S. Ignat. apud Bart. 1. 4. $. 35.

Lucrum planè mirabile, compendiosissima ditescendi via, non multùm appetere. Unum si quærimus, omnia possidemus. Compendium singulare! sed quod non invenmus, nisi alia omnia perdamus.

Facile est, divitem fieri, ipsi nobis paupertatem imponimus, dum nostræ nobis imponunt cupiditates; has si eicutiamus facilè paupertatem sustinebimus. Quam diu toleramus cupiditates, tam diu sumus nobis intolerabiles.

Beata commutatio: modicum, imò nihilum dare, et infinitum accipere. Si aurum habeo, quid habeo, et quamdiu? si Deum possideo, quid non habeo, et hoc quam diu?

Insanus sit, qui guttam sitit ex lacuna, cui mare immensum præstò est purissimæ voluptatis. Cui difficilè accidat, siliquas præ manna nauseare.


XVI FEBRUARII.



XVII FEBRUARII.



XVIII FEBRUARII.



XIX FEBRUARII.



XX FEBRUARII.



XXI FEBRUARII.



XXII FEBRUARII.



XXIII FEBRUARII.



XXIV FEBRUARII.



XXV FEBRUARII.



XXVI FEBRUARII.



XXVII FEBRUARII.



XXVIII FEBRUARII.



XXIX FEBRUARII.



I MARTII.



II MARTII.



III.. MARTII.



IV.. MARTII.



V.. MARTII.



VI.. MARTII.



VII.. MARTII.



VIII.. MARTII.



IX.. MARTII.



X.. MARTII.



XI.. MARTII.



XII.. MARTII.



XIII.. MARTII.



XIV.. MARTII.



XV.. MARTII.



XVI.. MARTII.



XVII.. MARTII.



XVIII.. MARTII.



XIX.. MARTII.



XX.. MARTII.



XXI.. MARTII.



XXII.. MARTII.



XXIII.. MARTII.



XXIV.. MARTII.



XXV.. MARTII.



XXVI.. MARTII.



XXVII.. MARTII.



XXVIII.. MARTII.



XXIX.. MARTII.



XXX.. MARTII.



XXXI.. MARTII.



I APRILI.



II APRILI.



III APRILI.



IV APRILI.



V APRILI.



VI APRILI.



VII APRILI.



VIII APRILI.



IX APRILI.



X APRILI.



XI APRILI.



XII APRILI.



XIII APRILI.



XIV APRILI.



XV APRILI.



XVI APRILI.



XVII APRILI.



XVIII APRILI.



XIX APRILI.



XX APRILI.



XXI APRILI.



XXII APRILI.



XXIII APRILI.



XXIV APRILI.



XXV APRILI.



XXVI APRILI.



XXVII APRILI.



XXVIII APRILI.



XXIX APRILI.



XXX APRILI.



I MAII.



II MAII.



III MAII.



IV MAII.



V MAII.



VI MAII.



VII MAII.



VIII MAII.



IX MAII.



X MAII.



XI MAII.



XII MAII.



XIII MAII.



XIV MAII.



XV MAII.



XVI MAII.



XVII MAII.



XVIII MAII.



XIX MAII.



XX MAII.



XXI MAII.



XXII MAII.



XXIII MAII.



XXIV MAII.



XXV MAII.



XXVI MAII.



XXVII MAII.



XXVIII MAII.



XXIX MAII.



XXX MAII.



XXXI MAII.



I JUNII.



II JUNII.



III JUNII.



IV JUNII.



V JUNII.



VI JUNII.



VII JUNII.



VIII JUNII.



IX JUNII.



X JUNII.



XI JUNII.



XII JUNII.



XIII JUNII.



XIV JUNII.



XV JUNII.



XVI JUNII.



XVII JUNII.



XVIII JUNII.



XIX JUNII.



XX JUNII.



XXI JUNII.



XXII JUNII.



XXIII JUNII.



XXIV JUNII.



XXV JUNII.



XXVI JUNII.



XXVII JUNII.



XXVIII JUNII.



XXIX JUNII.



XXX JUNII.



I JULII.



II JULII.



III JULII.



IV JULII.



V JULII.



VI JULII.



VII JULII.



VIII JULII.



IX JULII.



X JULII.



XI JULII.



XII JULII.



XIII JULII.



XIV JULII.



XV JULII.



XVI JULII.



XVII JULII.



XVIII JULII.



XIX JULII.



XX JULII.



XXI JULII.



XXII JULII.



XXIII JULII.



XXIV JULII.



XXV JULII.



XXVI JULII.



XXVII JULII.



XXVIII JULII.



XXIX JULII.



XXX JULII.



I AUGUSTI.



II AUGUSTI.



III AUGUSTI.



IV AUGUSTI.



V AUGUSTI.



VI AUGUSTI.



VII AUGUSTI.



VIII AUGUSTI.



IX AUGUSTI.



X AUGUSTI.



XI AUGUSTI.



XII AUGUSTI.



XIII AUGUSTI.



XIV AUGUSTI.



XV AUGUSTI.



XVI AUGUSTI.



XVII AUGUSTI.



XVIII AUGUSTI.



XIX AUGUSTI.



XX AUGUSTI.



XXI AUGUSTI.



XXII AUGUSTI.



XXIII AUGUSTI.



XXIV AUGUSTI.



XXV AUGUSTI.

Plus ad animarum curam facit uncia sanctitatis cum præclara sanitate corporis, quàm præclara sanctitas cum uncia sanitatis.
S. Ig. apud Lyræ. f.353.

Magnum Ascetam inter, et Apostolum discrimen intercedit: ille licèt ægrotus muneris sui partes explet omnes, iste nec attingit. Totum illius officium ad intra, hujus ad extra fertur.

Quod gladius sinè capulo, hoc zelus est absque viribus, neuter, quod vult, efficit.

Magnus animus sinè corporis valetudine corpus est sinè manu; pondus facit, munus non exercet.

Sanitas te conservat, sed aliis prodest; ùt non sibi, sed aliis vivit; sic non sibi, sed aliis suam fovet sanitatem, sinè qua magnus licèt sanctus foret, nullus erit Apostolus.

Ità tamen curanda sanitas, ne officiat sanctitati. Sæpe nihil magis officit sanctitati, quàm nimia cura sanitatis, cujus prætextu vivunt vitia, palliantur passiones. Hæc sanitas non adjuvat zelum, sed pessumdat.


XXVI AUGUSTI.



XXVII AUGUSTI.



XXVIII AUGUSTI.



XXIX AUGUSTI.



XXX AUGUSTI.

Commodis suis implicitos non convertit de animes rebus statim adoriri, quod foret hamum sine esca, et illiciis jactare.
S. Ignat. apud Bartol. 1. 4. n. 20.

Lignum non illico flammam concipit, siccatur primùm , suis dein calet gradibus, ità per intervalla disponitur, ut ignem ultro appetat, cui viribus priùs omnibus restiterat: ità blandé inducendus ad ea animus, à quibus naturâ borret.

De nullius conversione dubitandum; quidlibet fieri potest è quolibet, modò aptas facere noveris dispositiones. Hæc summa rei est, ut amicos tractandi modus te non destituat

.

Repentinæ mutationes Dei opus sunt, non bominum; nos sensim, et per gradus operari ars docet, et natura: tenta; suaviter, quasi per cuniculos, amicè vaniculum aggredere, brevi â terrenis ad œternorum amorem trahes,

Si primus non succedat ictus, longanimitate opus erit, importunitatem cave; quem gutta sensim absque tumultu stillans cavabit lapidem, impetus fregisset.


XXXI AUGUSTI.



I SEPTEMBRIS.



II SEPTEMBRIS.



III SEPTEMBRIS.



IV SEPTEMBRIS.



V SEPTEMBRIS.



VI SEPTEMBRIS.



VII SEPTEMBRIS.



VIII SEPTEMBRIS.



IX SEPTEMBRIS.



X SEPTEMBRIS.



XI SEPTEMBRIS.



XII SEPTEMBRIS.



XIII SEPTEMBRIS.



XIV SEPTEMBRIS.



XV SEPTEMBRIS.



XVI SEPTEMBRIS.



XVII SEPTEMBRIS.

Meditatio, et cum Deo communicatio liberæ naturtæ vires stringit, et impetus frænat.
S. Ignat. apud Lyrae.

Domantur leones, mitescunt tygrides, ferrum flectitur; nulla vis est, quæ domare hominem possit. Ars in hoc, et natura deficit. Orationi hæc debetur gloria, quod sit animorum domina, sola hos, quò vult, inflectit.

Ut à rudi, ac informi gleba fornaci injecta purissimum effluit aurum, ùt è terrea mole ignis beneficio crystallus coquitur: sic terrenus, et animalis homo per orationem depuratus in alium commutatur.

Si pauci sunt mortificati, pauci Dei spiritu pleni, non divinæ adscribendum est illiberalitati; sed quia pauci sunt, divinæ per orationem conjunctionis amantes.

Oratio schola est, inde hauritur spiritus, corrigitur natura, inolita frangitur consuetudo, accenditur tepor, discitur virtus. Utinam multos numeret discipulos!


XVIII SEPTEMBRIS.



XIX SEPTEMBRIS.



XX SEPTEMBRIS.



XXI SEPTEMBRIS.



XXII SEPTEMBRIS.



XXIII SEPTEMBRIS.



XXIV SEPTEMBRIS.



XXV SEPTEMBRIS.



XXVI SEPTEMBRIS.



XXVII SEPTEMBRIS.



XXVIII SEPTEMBRIS.



XXIX SEPTEMBRIS.



XXX SEPTEMBRIS.



I OCTOBRIS.



II OCTOBRIS.



III OCTOBRIS.



IV OCTOBRIS.



V OCTOBRIS.



VI OCTOBRIS.



VII OCTOBRIS.



VIII OCTOBRIS.



IX OCTOBRIS.



X OCTOBRIS.



XI OCTOBRIS.



XII OCTOBRIS.



XIII OCTOBRIS.



XIV OCTOBRIS.



XV OCTOBRIS.

Divulsum à corpore membrum neque motum, nequesensum, neque omnino vitam à corpore suo accipit.
S. Ignat. apud Orland. 1. 15. n. 196.

Tam diu frugifer est, et in honore palmes, quàm diu manet in vite, si sterilis rescindatur, ad nihil valet, præterquam ad ignem fovendum. Nulla ei sinè vite vita, nullus vigor, fructus nullus.

Non palmiti, sed viti adscribenda fertilitas, botros ille fert, sed ista gignit, et alit. Qui se à communitate separat, separat se à Dei benedictione, quæ non privato, sed cœtibus integris est destinata.

Ut membrum in corpore luxatum, ac distortum, sibi, et aliis dolorem creat; ità exlex in communitate aliis exemplo, sibi vitâ, nocet. Quid mirum? quòd de rescindendo chirurgi consultent.

Mittere sanguinem, non est prodigere; bene perditur noxius, ne reliquus vitium trahat, ex quo totius corporis valetudo periclitetur. Id nempe curandum magìs, quid corpori, quàm quid membro expediat.


XVI OCTOBRIS.



XVII OCTOBRIS.



XVIII OCTOBRIS.



XIX OCTOBRIS.



XX OCTOBRIS.



XXI OCTOBRIS.



XXII OCTOBRIS.



XXIII OCTOBRIS.



XXIV OCTOBRIS.

O mi Deus! O summum bonum! quomodò me tam fœdum peccatorem toleras?
S. Ig. apud Ribad.

Quidquid sordium hactenus orbis habuit, tantam non creat mephitim, quantam alit anima peccatoris. Nullo tam à sordium colluvie fœda est latrina, ac conscientia peccato sorditata.

Frustra corpus vestitur bysso, et purpurâ, inanis est, quo capillos imbuis, odor cinnamomi, in cassum facies cerussà pingitur, si fœditas in anima latet, sepulchrum es ornatum foris, plenum intus putredine.

Anima! imago Dei, naturæ divinæ particeps, cœli olim hæes, nunc à scelere fit monstrum, quo nullum magìs horrendum Africa peperit , titio inferni, diaboli mancipium, horror Angelis, abominatio Deo.

Et hoc propter quid? ob momentaneam voluptatem, ob fumum honoris. O mortales! amate innocentis animæ pulchritudinem ! decor filiæ Regis ab intus, non emite tanti sordescere.


XXV OCTOBRIS.



XXVI OCTOBRIS.



XXVII OCTOBRIS.



XXVIII OCTOBRIS.



XXIX OCTOBRIS.



XXX OCTOBRIS.



XXXI OCTOBRIS.



I NOVEMBRIS.



II NOVEMBRIS.



III NOVEMBRIS.



IV NOVEMBRIS.



V NOVEMBRIS.



VI NOVEMBRIS.



VII NOVEMBRIS.



VIII NOVEMBRIS.



IX NOVEMBRIS.



X NOVEMBRIS.



XI NOVEMBRIS.



XII NOVEMBRIS.



XIII NOVEMBRIS.



XIV NOVEMBRIS.



XV NOVEMBRIS.



XVI NOVEMBRIS.



XVII NOVEMBRIS.



XVIII NOVEMBRIS.



XIX NOVEMBRIS.



XX NOVEMBRIS.



XXI NOVEMBRIS.



XXII NOVEMBRIS.



XXIII NOVEMBRIS.



XXIV NOVEMBRIS.



XXV NOVEMBRIS.



XXVI NOVEMBRIS.



XXVII NOVEMBRIS.



XXVIII NOVEMBRIS.



XXIX NOVEMBRIS.



XXX NOVEMBRIS.



I DECEMBRIS.



II DECEMBRIS.



III DECEMBRIS.



IV DECEMBRIS.



V DECEMBRIS.



VI DECEMBRIS.



VII DECEMBRIS.



VIII DECEMBRIS.



IX DECEMBRIS.



X DECEMBRIS.



XI DECEMBRIS.



XII DECEMBRIS.



XIII DECEMBRIS.



XIV DECEMBRIS.



XV DECEMBRIS.



XVI DECEMBRIS.



XVII DECEMBRIS.



XVIII DECEMBRIS.



XIX DECEMBRIS.



XX DECEMBRIS.



XXI DECEMBRIS.



XXII DECEMBRIS.



XXIII DECEMBRIS.



XXIV DECEMBRIS.



XXV DECEMBRIS.



XXVI DECEMBRIS.



XXVII DECEMBRIS.



XXVIII DECEMBRIS.



XXIX DECEMBRIS.



XXX DECEMBRIS.



XXXI DECEMBRIS.

Sit laus, et Gratia Deo Creatori nostro, ex cujus infinita liberalitate, et munificentia bonorum omnium ratio, gratiaque redundat.
S. Ignat in Epist. ad Hispan.

Plures numeraremus gratias, si sæpiùs grati essemus: gratitudo pro uno novi est beneficii sollicitatio. Avet ille benefacere, qui totus bonitas, totus liberalitas est. Numera stellas, si potes, et eodem censu gratias, vel hoc die, aut anno acceptas, in computum coges.

Et quid nobis debet Altissimus? dedit gratias, antequam mereri, aut desiderare possemus; continuat in momenta, et quid rependimus? dat sinè spe, gratuitò, sine termino, liberaliter.

Illud beneficii auget magnitudinem, quòd tam vilibus terræ vermiculis, imò ingratis, rebellibus, inimicis benefaciat, et quod captum omnem excedit, dum offenditur, benefacere non cesset. Quid agimus? seræ cicurantur beneficiis.

Quid retribues Domino pro omnibus? si te, si tua des, non das, sed reddis, quod suum est. Da hunc annum, da futurum, totam da Deo æternitatem, et fac.

O. A. M. D. G.



Ignem veni mitttere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur. Luc. c. 12. v. 49.


Ad librem    [an error occurred while processing this directive] hospes ollud paginam visitavunt.